CATÓLICOS ALERTA

Defendiendo nuestra fe

SPLENDOR PATERNAE GLORIAE
Himno ambrosiano


"Splendor paternae gloriae De luce lucem proferens Lux lucis, et fons luminis, Diem dies illuminans..."
"Esplendor de la gloria del Padre, Tú que haces brotar la Luz de la Luz, Luz de Luz y fuente de Luz, Día que iluminas el día".


 

Splendor paternae gloriae,
de luce lucem proferens,
lux lucis et fons luminis,
diem dies illuminans.

Verusque sol, illabere
micans nitore perpeti,
iubarque Sancti Spiritus
infunde nostris sensibus.

Votis vocemus et Patrem,
Patrem perennis gloriae,
Patrem potentis gratiae,[1]
culpam releget lubricam.

Informet actus strenuos,
dentem retundat invidi,
casus secundet asperos,
donet gerendi gratiam.[2]

Mentem gubernet et regat
casto, fideli corpore;[3]
fides calore ferveat,
fraudis venena nesciat.

Christusque nobis sit cibus,
potusque noster sit fides;
laeti bibamus sobriam
ebrietatem Spiritus.[4] 

Laetus dies hic transeat;
pudor sit ut diluculum,
fides velut meridies,
crepusculum mens nesciat.

Aurora cursus provehit:
Aurora totus prodeat,[5]
in Patre totus Filius
et totus in Verbo Pater. Amen.

 

IGLESIA CATÓLICA

_______________________________________________

Cambios hechos al Breviario Romano en 1632 por Urbano VIII:

[1] Patrem potentis gloriae/ Patrem perennis gratiae,
[2] Confirmet actus strenuos,/dentes retundat invidi,/casus secundet asperos,/agenda recte dirigat.
[3] sit pura nobis castitatis;
[4] profusionem Spiritus.
[5] Aurora lucem provehit,/ cum luce nobis prodeat.
El Breviario Romano concluye con: Deo Patri sit gloria,/ eiusque soli Filio,/ cum Spiritu Paraclito,/ nunc et per omne saeculum.